- PLUTO
- PLUTOSaturni filius, ex Ope coniuge, frater Iovis et Nepuni, qui cum ad regnidivisionem venissent, Plutoni, qui natu minimus erat, et Agesilaus vocabatur, pars Occidentis obtigit, secus inferum mare: Iovi plaga Orientalis; Neptuno insulae. Hinc datus est locus fabulae, Iovi imperium caeli, Neptuno mais, Plutoni inferorum obtigisse. Quam fabulam ad divisionem Orbis, a Noaho, inter tres huius filios factam ingeniose applicat, Ioh. Gerhard. Voss. l. 1. de Orig. et progr. Idololatr. c. 18. 19. Tribuuntur illi quatuor equi furvi, et claves manibus gestare fingitur, ut indigitetur, claves mortis in eius manu esse, et per quatuor hominis aetates currum illius volvi. Diodor. Sicul. l. 4. Biblioth. Vincentias Cartarius de Imag. Deorum, etc. Α᾿πὸ τοῦ πλούτου nomen arcessit. Quare Dis quoque vocatur. Docet id Cicer. l. 2. de Nat. Deor. c. 26. his verbis: Terrena res omnis atque natura; Diti patri est dedicata, qui dives, ut apud Graecos Πλούτων. quod recidant omnia in terrs, et oriantur e terris. Potius autem Pluto, a verbo palat, h. 3. eripuit, praedatus est, custodivit. Nam in terra turo latent, et reconduntur omnia. Cur Proserpinam rapuisse dicitur, vide in Proserpina. Dicitur Pluto divitiarum dominus, quia in terra, opes et metalla latent, unde effodiuntur. Vocabatur et Orcus ab harcus, sive Gap desc: Hebrew, i. e. facultates, opes, divitiae. Inde Richesses Gallis. Dux item Erebi, i. e. hereb, scil. vesperae, quod sub terra omnia tenebrosa, et sine luce sint. Nic Lloydius. Inter sepulchrorum, quae hinc inde Romae occurrunt, monumenta prisca, quae collegit Georg. Fabricius Chemnicensis in suae Roma, c. 21. Pluto quoque est quadrigis vectus, qui raptam Proserpinam amplexu tenet, exanimisimilem, supra quam volat alatus Cupido, currum praecedit Mercurius alatô plieô ac caduceô etc. In tumulo apud S. Silvestrum. Vossius Plutonis nomine Chamum, unum ex tribus Noachi filiis, cultum fuisse existimat, inde occasione ortâ, quod is versus Occidentem habitaverit, cum Iaphetus Insulas, Semus vero Orientem tenens, is Neptunus, hic Iuppiter crederetur, de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 18. Et quidem Sanchonitathon quoque Saturni (i. e. Noahi) filium Plutonem facit: sed addit, ante Parentem fatis concessisse, fuisseque ab eo consecratum, quod postremum Noahi integritate foret indignum. Nempe Saturno attribuit, quod non nisi a dposteris Plutonis factum est. Eodem facit, quod Mortis ei datum nomen, idem Auctor ait: Nempe, ut discimus ex Diod. Sicul. l. 5. ideo hoc factum, quia funerum et sepulturae ac parentationis ostendisse ritus fertur: at Graeci ab Orientalibus funerandi ritus acceperunt. Et haec sane Orientis Plutoni, qui vetustior, apprime conveniunt. Alius Graecanicus fuit, Proserpinae raptu celebris, cuius aetas sic indagari potet. Proserpina, quam is rapuit, filia erat Heroinae, quae populum Atticum frumenti sationem docuit, ac ab Eusebio ad Iosuae tempora refertur. Sed velduos Graeciae Plutones statuere est necesse; geminum item raptum Proserpinae (et solent Poetae historias temporum diversorum in unum commiscere) vel statuendum, Aidoneum illum unâ solum aetate vixisse ante tempus Troianum. Fuit enim Aidoneus Molossorum Rex ac Thesea tenuit captivum, donec ab Hercule liberaretur, ut refert Plut. in Theseo: cui sententiae quoque Eusebius in Can. Chron. favet. Similiter Cyrillus pene intiô l. 1. contra Iulian. desertorem, Centesimô, inquit, et nonagesimô quintô annô, post Mosen, ferunt suisse Proserpinam virginem, raptam ab Aedoneo, i. e. Orco, Rege Molossorum. Voss. c. seq. Septentrionalibus Gentibus praecipue cultum fuisse hoc Numen, dictum in voce Herthus, item in Nox. De Gallis Helvotilsque Caesarem adi. VARIA PLUTONIS APUD AUCTORES COGNOMINA. Altor, dictus est, quod ex terra alantur omnia. Dis, quod terrena vis, ut ait Cicero, loc. cit. ac natura omnis ipsi dicata putaretur. Aliis tamen sic appellatus videtur, per ἀντίφραςιν, quod minime dives sit. Mortui enim omnibus huius terrae bonis destituti sunt. Februus, vocatus est a purgationibus et lustrationibus funerum. Mouth sive Mors Phoenicibus nuncupatus est, quod is sunerandi rationem moratles docuerit. Orcus, aedem habuit Romae in 10. Urbis regione. Idem agesilaus dictus est, Athen. l. 3. quia πάντας ἄγει λαοὺς, omnes agit populos: Omnibus enim moriendum. Pluto. a Graeco πλοῦτος, i. e. divitiae, quas Veteres solis terris deputari credebant. Rusor, appellatus est, quod tursus cuncta eôdem revolvantur. Summanus, quasi summus Manium: Huius simulacrum fictile in fastigio templi Iovis O. M. fuit, quod cum ictum esset, nec usquam caput eius inveniretur, Haruspices in Tiberi deprehenderunt. Habuit sacellum in regione 8. et aedem in reg. II. quam vovit Titus Tatius Rex, apud Varronem, l. 4. de LL.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.